Wis 15

1Tu autem Deus noster, suavis et verus es, patiens, et in misericordia disponens omnia. 2Etenim si peccaverimus, tui sumus, scientes magnitudinem tuam: et si non peccaverimus, scimus quoniam apud te sumus computati. 3Nosse enim te, consummata iustitia est: et scire iustitiam, et virtutem tuam, radix est immortalitatis. 4Non enim in errorem induxit nos hominum malae artis excogitatio, nec umbra picturae labor sine fructu, effigies sculpta per varios colores, 5cuius aspectus insensato dat concupiscentiam, et diligit mortuae imaginis effigiem sine anima. 6Malorum amatores, digni sunt morte qui spem habent in talibus, et qui faciunt illos, et qui diligunt, et qui colunt. 7Sed et figulus mollem terram premens laboriose fingit ad usus nostros unumquodque vas, et de eodem luto fingit quae munda sunt in usum vasa, et similiter quae his sunt contraria: horum autem vasorum quis sit usus, iudex est figulus. 8Et cum labore vano deum fingit de eodem luto: ille qui paulo ante de terra factus fuerat, et post pusillum reducit se unde acceptus est, repetitus animae debitum quam habebat. 9Sed cura est illi, non quia laboraturus est, nec quoniam brevis illi vita est, sed concertatur aurificibus et argentariis: sed et aerarios imitatur, et gloriam praefert, quoniam res supervacuas fingit. 10Cinis est enim cor eius, et terra supervacua spes illius, et luto vilior vita eius: 11quoniam ignoravit qui se finxit, et qui inspiravit illi animam, quae operatur, et qui insufflavit ei spiritum vitalem. 12Sed et aestimaverunt lusum esse vitam nostram, et conversationem vitae compositam ad lucrum, et oportere undecumque etiam ex malo acquirere. 13Hic enim scit se super omnes delinquere, qui ex terrae materia fragilia vasa, et sculptilia fingit. 14Omnes enim insipientes, et infelices supra modum animae superbi, sunt inimici populi tui, et imperantes illi: 15quoniam omnia idola nationum deos aestimaverunt, quibus neque oculorum usus est ad videndum, neque nares ad percipiendum spiritum, neque aures ad audiendum, neque digiti manuum ad tractandum, sed et pedes eorum pigri ad ambulandum. 16Homo enim fecit illos: et qui spiritum mutuatus est, is finxit illos. Nemo enim sibi similem homo poterit Deum fingere. 17Cum enim sit mortalis, mortuum fingit manibus iniquis. Melior enim est ipse his, quos colit, quia ipse quidem vixit, cum esset mortalis, illi autem numquam. 18Sed et animalia miserrima colunt: insensata enim comparata his, illis sunt deteriora. 19Sed nec aspectu aliquis ex his animalibus bona potest conspicere. Effugerunt autem Dei laudem, et benedictionem eius.
Copyright information for VulgS